Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli - 3

Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli

3 Admone illos principibus, potestatibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, 
1 principibus et potestatibus
2neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 
3 insipientes increduli errantes servientes desideriis 
4Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, 
5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 
quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, 
6 in nos abunde 
7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.

Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; 
8 qui credunt Deo 
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae. 
9 et pugnas legis devita 
10Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
11sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.

12Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare. 
Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. 
13 sollicite praemitte
14Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide.
Gratia cum omnibus vobis.
15 Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen

Note al testo

1 principibus et potestatibus
3 insipientes increduli errantes servientes desideriis 
6 in nos abunde 
8 qui credunt Deo 
9 et pugnas legis devita 
13 sollicite praemitte
15 Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen