Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

3 1Igitur si conresurrexistis Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
2quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
3Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
4Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
5 membra vestra quae
6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
7propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
9 expoliantes vos veterem hominem
et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
10 et induentes novum
ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
11 gentilis et Iudaeus | barbarus et Scytha, servus et liber

Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
12 humilitatem modestiam patientiam
13supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
14 Clem.: caritatem habete
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
15 Et pax Christi exultet | in qua et vocati estis

16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
17 omne quodcumque |Deo et Patri

18Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
19Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
20Filii, oboedite parentibus per omnia, hoc enim placitum est in Domino.
21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
22Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,
24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite;
25qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.

Note al testo

5 membra vestra quae
9 expoliantes vos veterem hominem
10 et induentes novum
11 gentilis et Iudaeus | barbarus et Scytha, servus et liber
12 humilitatem modestiam patientiam
14 Clem.: caritatem habete
15 Et pax Christi exultet | in qua et vocati estis
17 omne quodcumque |Deo et Patri