Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

3 1Fidelis sermo: si quis episcopatum appetit, bonum opus desiderat. 
Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes. 
10 et sic ministrent 
2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, 
non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum, 
3 si quis episcopatum desiderat 
suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate
4 filios habentem subditos 
— si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? —, 
5 diligentiam habebit 
6non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. 
7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.

8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, 
9habentes mysterium fidei in conscientia pura. 
11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 
Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus; 
12 diacones | bene praesunt 
13qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.

14Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; 
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 
15 oporteat te
Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium:
Qui manifestatus est in carne,
iustificatus est in Spiritu,
apparuit angelis,
praedicatus est in gentibus,
creditus est in mundo,
assumptus est in gloria.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum | quod manifestatum est | iustificatum est | praedicatum est gentibus | creditum est | adsumptum est 

Note al testo

10 et sic ministrent 
3 si quis episcopatum desiderat 
4 filios habentem subditos 
5 diligentiam habebit 
12 diacones | bene praesunt 
15 oporteat te
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum | quod manifestatum est | iustificatum est | praedicatum est gentibus | creditum est | adsumptum est