Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae, 
1 secundum imperium 
Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
2 Timotheo dilecto filio 

Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent 
3 ut denuntiares quibusdam 
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide; 
4 quam aedificationem Dei 
5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
7volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.

8Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, 
sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, 
9 sed iniustis et non subditis
10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, 
secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
11 quae est secundum evangelium

Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, 
12 Gratias ago ei
13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate, 
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
14 quae est in Christo Iesu

Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, 
15 quia Christus Iesus
sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
16 Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem

Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
17 inmortali invisibili
Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam 
18 in te prophetias
19habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; 
20ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

Note al testo

1 secundum imperium 
2 Timotheo dilecto filio 
3 ut denuntiares quibusdam 
4 quam aedificationem Dei 
9 sed iniustis et non subditis
11 quae est secundum evangelium
12 Gratias ago ei
14 quae est in Christo Iesu
15 quia Christus Iesus
16 Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem
17 inmortali invisibili
18 in te prophetias