Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 11

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

11 1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.
2 Laudo autem vos, fratres | vobis praecepta mea tenetis
3Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
4Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum;
5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum: unum est enim atque si decalvetur.
Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
6 aut decalvari, velet caput suum

7Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;
9etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;
11 Verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
12nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.
In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum?
13 Vos ipsi iudicate
14Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi,
mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.
15 Quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
16Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.

17Hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.
18 audio scissuras esse
Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
19 et haereses esse
Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;
20 in unum, iam non est
unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
21 praesumit ad manducandum
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
22 Laudo vos?

23Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;
24 Hoc est corpus meum pro vobis
similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”.
25 postquam cenavit dicens
26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
27Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
29 manducat et bibit indigne
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
30 infirmes et inbecilles
31Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;
32dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

33Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

Note al testo

2 Laudo autem vos, fratres | vobis praecepta mea tenetis
6 aut decalvari, velet caput suum
11 Verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
13 Vos ipsi iudicate
15 Quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
18 audio scissuras esse
19 et haereses esse
20 in unum, iam non est
21 praesumit ad manducandum
22 Laudo vos?
24 Hoc est corpus meum pro vobis
25 postquam cenavit dicens
29 manducat et bibit indigne
30 infirmes et inbecilles