Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

1 1Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater
2ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,
5quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,
6sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
7 in ulla gratia
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
8 in die adventus Domini nostri Iesu Christi
Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
9 in societatem Filii eius

10Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
11Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.

13Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?
14Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium,
15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
16Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17Non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
19Scriptum est enim:
Perdam sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo
”.

20Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
22Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
23nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;
24ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam,
25quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
27sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret,
28 Deus et quae non sunt
ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
29 in conspectu eius
30Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
31ut quemadmodum scriptum est:
Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.

Note al testo

7 in ulla gratia
8 in die adventus Domini nostri Iesu Christi
9 in societatem Filii eius
28 Deus et quae non sunt
29 in conspectu eius