Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 13

Evangelium Secundum Marcum

13 1Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.
Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
2 Et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur
Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
3 interrogabant eum
“ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”.
4 ista fient

Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.
5 Et respondens Iesus
Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.
6 multi enim venient | dicentes quia
Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.
7 oportet enim fieri
Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
8 et erunt terrae motus per loca et fames

Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
9 tradent enim vos 
10Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
11Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
12 tradet autem
13et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;
15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat
16et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
17 praegnatibu
Orate vero, ut hieme non fiat:
18 non fiant
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
19 tribulationes tales quales non fuerunt
20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.
22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
Vos autem videte; praedixi vobis omnia.
23 vos ergo videte ecce praedixi

24Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.
25 stellae caeli

26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
27 mittet angelos suos

A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
28 nata fuerint folia
29Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
30 quoniam non
31Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.

Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
33 vigilate et orate
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.
34 potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
35Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.

Note al testo

2 Et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur
3 interrogabant eum
4 ista fient
5 Et respondens Iesus
6 multi enim venient | dicentes quia
7 oportet enim fieri
8 et erunt terrae motus per loca et fames
9 tradent enim vos 
12 tradet autem
15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat
17 praegnatibu
18 non fiant
19 tribulationes tales quales non fuerunt
23 vos ergo videte ecce praedixi
25 stellae caeli
27 mittet angelos suos
28 nata fuerint folia
30 quoniam non
33 vigilate et orate
34 potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet