Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 1

Evangelium Secundum Lucam

1 1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum,

sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,
2 fuerunt sermonis
3visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
4 eruditus es veritatem 

5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.
6 Domini sine querela
7Et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8Factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;
10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
11Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
12et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
14Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
15erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
17Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.

18Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis ”.
19Et respondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
20Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ”.

21Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.

23Et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.
24Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
“ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ”.
25 quia sic mihi fecit

26In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus ad eam dixit: “ Ave, gratia plena, Dominus tecum ”.
28 ingressus angelus | tecum benedicta tu in mulieribus
Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
29 quae cum vidisset turbata 
30Et ait angelus ei: “ Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
31 Ecce concipies
32Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”.
33 regnabit in domo

34Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?”.
35Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.
36Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
38Dixit autem Maria: “ Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illa angelus.

39Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudae

40et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
41Et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
42et exclamavit voce magna et dixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ”.

46Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,

et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
47 in Deo salutari meo

48quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,

50et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.

51Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;

52deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;

53esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
54 recordatus misericordiae suae

55sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.

56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zachariam.
60Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
Et dixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.
61 dixerunt ad illam quia
62Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
63Et postulans pugillarem scripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.
64Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
65Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.
66Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo.

67Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:

Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
68 Benedictus Deus Israel

69et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,

70sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,

71salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;

72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,

73iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,

ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
74 inimicorum nostrorum

75in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.

76Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

77ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,

per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
78 in quibus visitavit

79illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.

80Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.

Note al testo

2 fuerunt sermonis
4 eruditus es veritatem 
6 Domini sine querela
25 quia sic mihi fecit
28 ingressus angelus | tecum benedicta tu in mulieribus
29 quae cum vidisset turbata 
31 Ecce concipies
33 regnabit in domo
47 in Deo salutari meo
54 recordatus misericordiae suae
61 dixerunt ad illam quia
68 Benedictus Deus Israel
74 inimicorum nostrorum
78 in quibus visitavit