Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 10

Evangelium Secundum Ioannem

10 1“ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro;
2qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.
Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
4 Et cum
alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”.
5 non sequuntur
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
6 quid loqueretur eis

Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. 
7 Dixit ergo eis iterum | dico vobis quia
Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.
8 quotquot venerunt fures sunt
9Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
10Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
11 dat pro ovibus
mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
12 et lupus rapit et dispergit oves
quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
13 mercennarius autem fugit, quia mercennarius est
14Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
15 novit | agnosco
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
16 et net unum ovile et unus pastor
17Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”.

19Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
20Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.
21Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ”.

Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
22 Facta sunt autem | et hiems erat
23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
24Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”.
Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
25 loquor vobis et non creditis
26Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me,
28et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
29 de manu Patris mei
30Ego et Pater unum sumus ”.

Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
31 Sustulerunt lapides
Respondit eis Iesus: “ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ”.
32 ex Patre meo
33Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.
Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”.
34 quia ego dixi
35Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?
36 vos dicitis quia
37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
38 ut cognoscatis et credatis
Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
39 Quaerebant ergo eum

40Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
41Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ”.
Et multi crediderunt in eum illic.
42 crediderunt in eum

Note al testo

4 Et cum
5 non sequuntur
6 quid loqueretur eis
7 Dixit ergo eis iterum | dico vobis quia
8 quotquot venerunt fures sunt
11 dat pro ovibus
12 et lupus rapit et dispergit oves
13 mercennarius autem fugit, quia mercennarius est
15 novit | agnosco
16 et net unum ovile et unus pastor
22 Facta sunt autem | et hiems erat
25 loquor vobis et non creditis
29 de manu Patris mei
31 Sustulerunt lapides
32 ex Patre meo
34 quia ego dixi
36 vos dicitis quia
38 ut cognoscatis et credatis
39 Quaerebant ergo eum
42 crediderunt in eum