Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

5 1Estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi,
2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

3Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.
4 aut turpitudo aut stultiloquium | quae ad rem non pertinent
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
5 quod est idolorum servitus

Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
6 Nemo vos seducat
Nolite ergo effici comparticipes eorum;
7 participes
8eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
9— fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —
probantes quid sit beneplacitum Domino;
10 beneplacitum Deo
11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
12quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;
13omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
14 inluminabit tibi

Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
15 Videte itaque fratres quomodo caute ambuletis
16redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
17 sed intellegentes quae
18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
19loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
20Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
21subiecti invicem in timore Christi.

Mulieres viris suis sicut Domino,
22 Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
23 sicut Christus
24Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.

25Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;
29nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,
30quia membra sumus corporis eius.
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
31 et matrem suam
Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
32 Sacramentum hoc magnum est | in Christo et in ecclesia
Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
33 uxor autem ut timeat virum

Note al testo

4 aut turpitudo aut stultiloquium | quae ad rem non pertinent
5 quod est idolorum servitus
6 Nemo vos seducat
7 participes
10 beneplacitum Deo
14 inluminabit tibi
15 Videte itaque fratres quomodo caute ambuletis
17 sed intellegentes quae
22 Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
23 sicut Christus
31 et matrem suam
32 Sacramentum hoc magnum est | in Christo et in ecclesia
33 uxor autem ut timeat virum