Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:
1 Sanctis omnibus qui
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi,
qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,

4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate,

qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum,
secundum beneplacitum voluntatis suae,
5 secundum propositum

6in laudem gloriae gratiae suae,
in qua gratificavit nos in Dilecto,

7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius,
remissionem peccatorum,
secundum divitias gratiae eius,
quam superabundare fecit in nobis
in omni sapientia et prudentia,
8 quae superabundavit in nobis

notum faciens nobis mysterium voluntatis suae,
secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
9 ut notum faceret nobis sacramentum | secundum bonum placitum eius

in dispensationem plenitudinis temporum:
recapitulare omnia in Christo,
quae in caelis et quae in terra, in ipso;
10 instaurare omnia in Christo | et quae in terra sunt in ipso

11in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,
12ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo;

13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
14 qui est pignus

15Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis,
16 memoriam vestri faciens
17ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, 
18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
19 qui credidimus
20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;
22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
23quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Note al testo

1 Sanctis omnibus qui
5 secundum propositum
8 quae superabundavit in nobis
9 ut notum faceret nobis sacramentum | secundum bonum placitum eius
10 instaurare omnia in Christo | et quae in terra sunt in ipso
14 qui est pignus
16 memoriam vestri faciens
19 qui credidimus