Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

4 1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
2 cum patientia, subportantes
3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;
4 sicut vocati estis
5unus Dominus, una fides, unum baptisma;
unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
6 et in omnibus nobis

7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8Propter quod dicit:
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus
”.

Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?
9 quod autem ascendit quid est | et descendit primum in inferiores
10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.

11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
12 ad consummationem sanctorum
13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,
ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
14 et circumferamur omni vento doctrinae | in nequitia hominum
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
15 in illo per omnia
ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
16 in mensuram uniuscuiusque membri

Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui
17 sicut gentes
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;
18 per ignorantiam
qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia.
19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt

20Vos autem non ita didicistis Christum,
21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu:
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
renovari autem spiritu mentis vestrae
23 renovamini autem
et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
24 et induite
25Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
26Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,
et nolite locum dare Diabolo.
27 nolite
Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
28 operando manibus quod bonum est
29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
30 in die redemptionis

31Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
32 donavit nobis

Note al testo

2 cum patientia, subportantes
4 sicut vocati estis
6 et in omnibus nobis
9 quod autem ascendit quid est | et descendit primum in inferiores
12 ad consummationem sanctorum
14 et circumferamur omni vento doctrinae | in nequitia hominum
15 in illo per omnia
16 in mensuram uniuscuiusque membri
17 sicut gentes
18 per ignorantiam
19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt
23 renovamini autem
24 et induite
27 nolite
28 operando manibus quod bonum est
30 in die redemptionis
32 donavit nobis