Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

6 1Adiuvantes autem et exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
— ait enim:
Tempore accepto exaudivi te
et in die salutis adiuvi te
”;
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
2 adiuvavi te
3nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
4 exhibeamus nosmet ipsos
5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,
6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,
8per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et veraces,
9sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati,
10quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes.

11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.
Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
12 angustiamini autem in visceribus vestris
13eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?
15 Christi ad Belial | cum infidele
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus:
Inhabitabo in illis et inambulabo
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
16 quoniam inhabitabo

17Propter quod exite de medio eorum
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis;
et ego recipiam vos

18et ero vobis in Patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens
”.

Note al testo

2 adiuvavi te
4 exhibeamus nosmet ipsos
12 angustiamini autem in visceribus vestris
15 Christi ad Belial | cum infidele
16 quoniam inhabitabo