Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

2 1Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;
2si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?
Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.
3 tristiam super tristitiam habeam | oportuerat
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vos.
4 abundantius in vobis

5Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.
6Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
7ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.
9 ut cognoscam experimentum vestrum
10Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
11ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes eius.

Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
12 propter evangelium Christi
13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
14 in Christo Iesu
15Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:
aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
16 odor mortis in mortem | odor vitae in vitam | quis tam idoneus
Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
17 sed ex sinceritate

Note al testo

3 tristiam super tristitiam habeam | oportuerat
4 abundantius in vobis
9 ut cognoscam experimentum vestrum
12 propter evangelium Christi
14 in Christo Iesu
16 odor mortis in mortem | odor vitae in vitam | quis tam idoneus
17 sed ex sinceritate