Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula I Petri - 2

Epistula I Petri

2 1Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones,
2sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,
3si gustastis quoniam dulcis Dominus.
Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,
4 a Deo autem electum honorificatum
et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
5 superaedificamini Junius spiritalis sacerdotium sanctum
Propter quod continet Scriptura:
Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum;
et, qui credit in eo, non confundetur
”.
6 lapidem summum angularem electum pretiosum | et qui crediderit

7Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem
Lapis, quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli
et “ lapis offensionis et petra scandali ”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.
8 verbo nec credunt

Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum;
9 gens sancta, populus adquisitionis
10qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

11Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;
conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
12 ut in eo quod detractant

13Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti
14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;
15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,
16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.

17Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.

Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.
18 Servi subditi in omni timore | sed etiam discolis
19Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
20 et colaphizati suffertis
21In hoc enim vocati estis, quia
et Christus passus est pro vobis,
vobis relinquens exemplum,
ut sequamini vestigia eius:

22qui peccatum non fecit,
nec inventus est dolus in ore ipsius
;

qui cum malediceretur, non remaledicebat;
cum pateretur, non comminabatur,
commendabat autem iuste iudicanti;
23 non maledicebat | tradebat autem iudicanti se iniuste

24qui peccata nostra ipse pertulit
in corpore suo super lignum,
ut peccatis mortui iustitiae viveremus;
cuius livore sanati estis.

25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Note al testo

4 a Deo autem electum honorificatum
5 superaedificamini Junius spiritalis sacerdotium sanctum
6 lapidem summum angularem electum pretiosum | et qui crediderit
8 verbo nec credunt
9 gens sancta, populus adquisitionis
12 ut in eo quod detractant
18 Servi subditi in omni timore | sed etiam discolis
20 et colaphizati suffertis
23 non maledicebat | tradebat autem iudicanti se iniuste