Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 7

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

7 1De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non tangere;
2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.

3Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
4Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
5 et iterum revertimini in id ipsum
6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.

Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant sicut et ego;
8 Dico autem non nuptis
9quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.

10His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere
— quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere.
11 manere innuptam | reconciliari et vir uxorem ne dimittat

Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam;
12 Nam ceteris
13et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum.
Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt.
14 vir infidelis in muliere fideli | mulier infidelis per virum fidelem
15Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus.
Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?
16 Unde enim scis, mulier | Aut unde scis, vir

17Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo.
18Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur!
19Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
20Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere!
22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
23Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
24Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum.

25De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
27Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem.
28Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco.
Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint,
29 tempus breve est | ut qui habent
30et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes,
et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
31 tamquam non utantur
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;
32 quomodo placeat Deo
33qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori,
34et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est et ut assidue cum Domino sitis sine distractione.
35 et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum observandi

Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant.
36 non peccat, nubat
Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet;
37 nam qui statuit | bene facit
igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet.
38 et qui non iungit melius facit

Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
39 liberata est, cui vult nubat
40Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.

Note al testo

5 et iterum revertimini in id ipsum
8 Dico autem non nuptis
11 manere innuptam | reconciliari et vir uxorem ne dimittat
12 Nam ceteris
14 vir infidelis in muliere fideli | mulier infidelis per virum fidelem
16 Unde enim scis, mulier | Aut unde scis, vir
29 tempus breve est | ut qui habent
31 tamquam non utantur
32 quomodo placeat Deo
35 et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum observandi
36 non peccat, nubat
37 nam qui statuit | bene facit
38 et qui non iungit melius facit
39 liberata est, cui vult nubat