Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 10

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

10 1Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos petra: petra autem erat Christus.
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
5 beneplacitum est Deo

Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
6 in figura facta sunt nostri
7Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.
8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
11 Haec autem omnia in figura
12Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
13 non adprehendat

14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
15Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
16 nonne participatio corporis Domini
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
17 omnes quidem de uno pane
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
18 participes sunt altaris

Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
19 Quod idolis immolatum sit aliquid?
Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
20 Sed quae immolant gentes | vos socios fieri daemoniorum
21Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
22An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?

23“ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant.
24Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
25Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;
Domini enim est terra, et plenitudo eius.
26 Domini est terra

27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
28 Si quis autem dixerit: Hoc
conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?
29 non tuam, sed alterius
30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?

Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
31 vel aliud quid facitis
Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
32 Iudaeis et gentilibus
33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

Note al testo

5 beneplacitum est Deo
6 in figura facta sunt nostri
11 Haec autem omnia in figura
13 non adprehendat
16 nonne participatio corporis Domini
17 omnes quidem de uno pane
18 participes sunt altaris
19 Quod idolis immolatum sit aliquid?
20 Sed quae immolant gentes | vos socios fieri daemoniorum
26 Domini est terra
28 Si quis autem dixerit: Hoc
29 non tuam, sed alterius
31 vel aliud quid facitis
32 Iudaeis et gentilibus