Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Habacuc - 1

Habacuc

1 1Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.

2Usquequo, Domine, clamabo,
et non exaudis?
Vociferabor ad te: «Violentia!»,
et non salvas?

3Quare ostendisti mihi iniquitatem
et malitiam vides?
Et vastitas et violentia est coram me,
et facta est contentio, et iurgium exoritur.

4Propter hoc languet lex,
et non pervenit usque ad finem iudicium.
Quia impius praevalet adversus iustum,
propterea egreditur iudicium perversum.

5«Aspicite in gentibus et videte,
admiramini et obstupescite,
quia opus facio in diebus vestris,
quod nemo credet, cum narrabitur.

6Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos,
gentem amaram et velocem,
ambulantem super latitudinem terrae,
ut possideat tabernacula non sua.

7Horribilis et terribilis est,
ex semetipsa iudicium eius
et maiestas eius egredietur.

Leviores pardis equi eius
et saeviores lupis deserti;
et accurrunt equites eius:
equites namque eius de longe venient,
volabunt quasi aquila
festinans ad comedendum.
8 Desertiereb = ărābāh (cfr. Ier 5,6; 25,24; Gr «Arabiae» = ărāb); Syr et Vg «vespertinis» (ereb = vesper)

9Omnes, ut violentiam faciant, venient,
omnes facies eorum ventus urens;
et congregabunt quasi arenam captivos.

10Et ipsa reges subsannabit,
tyrannis illudet;
ipsa super omnem munitionem ridebit
et comportabit aggerem et capiet eam.

Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit
et constituet fortitudinem suam deum suum».
11 Et constituet – Lege weśām (cfr. 1QPHab); TM «et deliquit»

Numquid non tu a principio, Domine,
Deus meus, sanctus meus,
qui non morieris?
Domine, ad iudicium posuisti eam;
petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
12 Qui non morieris – Lege lō’ tāmût; TM «non moriamus» (tiqûn sōpherîm, correctio scribarum)

13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum;
et respicere ad iniquitatem non poteris.
Quare respicis super inique agentes
et taces, devorante impio iustiorem se?

14Fecisti homines quasi pisces maris,
quasi reptile non habens principem super se.

15Omnes in hamo sublevat,
trahit eos in sagena sua
et congregat in rete suo;
super hoc laetatur et exsultat.

16Propterea immolat sagenae suae
et sacrificat reti suo,
quia in ipsis incrassata est portio eius,
et cibus eius pinguis.

Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper,
ut interficiat gentes sine misericordia?
17 Propter hoc – Lege cum 1QPHab, Gr, Syr, Targ et Vg al-kēn; TM «num propter hoc»
Glaudium suum semper – Lege cum 1QPHab ḥarbô tāmid; TM «sagenam suam et semper»

Note al testo

8 Desertiereb = ărābāh (cfr. Ier 5,6; 25,24; Gr «Arabiae» = ărāb); Syr et Vg «vespertinis» (ereb = vesper)
11 Et constituet – Lege weśām (cfr. 1QPHab); TM «et deliquit»
12 Qui non morieris – Lege lō’ tāmût; TM «non moriamus» (tiqûn sōpherîm, correctio scribarum)
17 Propter hoc – Lege cum 1QPHab, Gr, Syr, Targ et Vg al-kēn; TM «num propter hoc»
Glaudium suum semper – Lege cum 1QPHab ḥarbô tāmid; TM «sagenam suam et semper»