Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 18

Ecclesiasticus

18 Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.

Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.
La: 22c. 29b
Gr II: 33c

2Quis sufficit enarrare opera illius?

3Et quis investigabit magnalia eius?

4Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit?

Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?


5Non est minuere neque adicere

nec est invenire magnalia Dei;


6cum consummaverit homo, tunc incipiet

et, cum quieverit, aporiabitur.


7Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius?

Et quid est bonum, aut quid nequam illius?


8Numerus dierum hominum ut multum centum anni,

quasi gutta aquae maris deputati sunt,

et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.


9Propter hoc patiens est Deus in illis

et effundit super eos misericordiam suam.


10Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est;

et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.


11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis

et ostendit eis viam aequitatis.


12Miseratio hominis circa proximum suum,

misericordia autem Dei super omnem carnem.


13Qui reprehendit, docet et erudit

quasi pastor dirigens gregem suum.


14Miseretur excipientibus doctrinam miserationis

et festinantibus in iudiciis eius.


15Fili, in bonis non des querelam

et in omni dato non des tristitiam verbi mali.


16Nonne ardorem refrigerabit ros?

Sic et verbum melius quam datum.


17Nonne ecce verbum super datum bonum?

Sed utraque cum homine gratioso.


18Stultus acriter improperabit,

et datus indisciplinati tabescere facit oculos.


19Ante iudicium para advocatum tibi

et, antequam loquaris, disce.

20Ante languorem adhibe medicinam

et ante iudicium interroga teipsum

et in hora visitationis invenies propitiationem.


21Ante languorem humilia te

et in tempore peccati ostende conversionem tuam.


22Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno

et ne tardes usque ad mortem iustificari,

quoniam merces Dei manet in aeternum.


23Ante votum praepara animam tuam

et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.


24Memento irae in die consummationis

et, suo tempore, retributionis in conversione faciei.


25Memento famis in tempore abundantiae

et necessitatum paupertatis in die divitiarum.


26A mane usque ad vesperam mutatur tempus,

et haec omnia citata in oculis Dei.


27Homo sapiens in omnibus metuet
et in diebus delictorum cavebit a malitia.

28Omnis astutus agnoscit sapientiam

et invenienti eam dabit confessionem.


29Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt

et intellexerunt veritatem et iustitiam

et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.


30De continentia animae.

Post concupiscentias tuas non eas

et a voluptatibus tuis te contine;


31si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae,

faciet te in gaudium inimicis tuis.


32Ne oblecteris in multa epulatione;

duplex enim portio est paupertas illius.


33Ne fueris ganeo et potator,

cum nihil tibi est in sacculo:

eris enim invidus vitae tuae.


Note al testo

La: 22c. 29b
Gr II: 33c