Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 16

Evangelium Secundum Marcum

16 1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
2 una sabbatorum
3Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”.
4Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
5 obstipuerunt
6Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.
7 sed ite et dicite
Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
8 At illae exeuntes

Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.
9-20 desunt in aliq. codd.
10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;
11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
12Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;
13et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.

Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
14 eum resurrexisse
15Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
16Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.
17Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
18serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.

Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
19 Et Dominus quidem postquam

Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
20 sequentibus signis. Amen

Note al testo

2 una sabbatorum
5 obstipuerunt
7 sed ite et dicite
8 At illae exeuntes
9-20 desunt in aliq. codd.
14 eum resurrexisse
19 Et Dominus quidem postquam
20 sequentibus signis. Amen