Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 21

Evangelium Secundum Lucam

21 1Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo
2 et quandam viduam | mittentem aera minuta duo
et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.
3 quia vidua haec
Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”.
4 ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit

5Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:
6“ Haec, quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”.
7 quando haec erunt
Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.
8 dicentes quia
Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.
9 oportet primum

10Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum;
et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.
11 et terrae motus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa
Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;
12 trahentes ad reges
13continget autem vobis in testimonium.
14Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.
15 et contradicere
16Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,
17et eritis odio omnibus propter nomen meum.
18Et capillus de capite vestro non peribit.
19In patientia vestra possidebitis animas vestras.

20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
21Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.
22Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic,
23 praegnatibus
24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,
25 et in terris
arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.
26 quae supervenient universo orbi
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
27 cum potestate magna et maiestate

28His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”.

29Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:
cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.
30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam
31Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
32 Amen dico vobis quia
33Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
35tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
36 ut digni habeamini fugere

37Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
38Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

Note al testo

2 et quandam viduam | mittentem aera minuta duo
3 quia vidua haec
4 ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit
7 quando haec erunt
8 dicentes quia
9 oportet primum
11 et terrae motus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa
12 trahentes ad reges
15 et contradicere
23 praegnatibus
25 et in terris
26 quae supervenient universo orbi
27 cum potestate magna et maiestate
30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam
32 Amen dico vobis quia
36 ut digni habeamini fugere