Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 20

Evangelium Secundum Lucam

20 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
1 convenerunt principes sacerdotum
2et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”.
Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:
3 respondete mihi
4Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”.
At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?;
5 dicentes quia | quare ergo
6si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”.
7Et responderunt se nescire unde esset.
8Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.

9Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem.
10 qui caesum dimiserunt
11Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
12Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.
Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”.
13 forsitan cum hunc viderint verebuntur
14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.
15Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”.
     Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”.
16 dixerunt illi
17Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est:
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli
”?

18Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”.
Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
19 quaerebant principes sacerdotum et scribae | illa hora

Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.
20 et traderent illum
21Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.
22Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”.
Considerans autem dolum illorum dixit ad eos:
23 dixit ad eos: Quid me temptatis
24“ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”.
At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.
25 Respondentes dixerunt
26Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.

27Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
28dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis;
et sequens
30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.
31 similiter et omnes septem et non reliquerunt semen
Novissima mortua est et mulier.
32 Novissima omnium
Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem ”.
33 In resurrectione ergo cuius eorum
34Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias;
35illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores.
Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
36 mori poterunt
37Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”.
38Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”.
39Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”.
40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?
Ipse enim David dicit in libro Psalmorum:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
42 Et ipse David

43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.

44David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.

45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.
47 simulantes longam orationem

Note al testo

1 convenerunt principes sacerdotum
3 respondete mihi
5 dicentes quia | quare ergo
10 qui caesum dimiserunt
13 forsitan cum hunc viderint verebuntur
16 dixerunt illi
19 quaerebant principes sacerdotum et scribae | illa hora
20 et traderent illum
23 dixit ad eos: Quid me temptatis
25 Respondentes dixerunt
30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
31 similiter et omnes septem et non reliquerunt semen
32 Novissima omnium
33 In resurrectione ergo cuius eorum
36 mori poterunt
42 Et ipse David
47 simulantes longam orationem