Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 22

Actus Apostolorum

22 “ Viri fratres et patres, audite a me, quam ad vos nunc reddo, rationem ”.
1 audite quam ad vos nunc reddo rationem
Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:
2 quia hebraea lingua loquitur ad illos
“ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei sicut et vos omnes estis hodie.
3 nutritus autem | aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
4Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
5 sicut princeps sacerdotum mihi reddit et omnes maiores natu | ut addu­cerem inde vinctos in Hierusalem

Factum est autem eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa,
6 media die subito de caelo
et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.
7 et decidens in terram audivi vocem | Saule Saule 
8Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”.
9Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”.
10 et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
11Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.

Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
12 quidam vir secundum legem
veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.
13 Saule frater
14At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.
15 quia eris testis illius ad omnes homines
Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.
16 Exsurge baptizare

17Factum est autem revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
18et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.
19Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.
20 ego adstabam et consentiebam
21Et dixit Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.

22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”.
23Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,
iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
24 et flagellis caedi et torqueri eum

Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “ Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”.
25 dixit adstanti sibi centurioni Paulus
Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “ Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est ”.
26 centurio accessit ad tribunum et nuntiavit | Hic enim homo civis romanus est
27Accedens autem tribunus dixit illi: “ Dic mihi, tu Romanus es? ”. At ille dixit: “ Etiam ”.
28Et respondit tribunus: “ Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum ”. Et Paulus ait: “ Ego autem et natus sum ”.
Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset et quia alligasset eum.
29 qui eum torturi erant | quia civis romanus esset

Postera autem die volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.
30 diligentius qua ex causa | et iussit sacerdotes convenire | statuit inter illos

Note al testo

1 audite quam ad vos nunc reddo rationem
2 quia hebraea lingua loquitur ad illos
3 nutritus autem | aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
5 sicut princeps sacerdotum mihi reddit et omnes maiores natu | ut addu­cerem inde vinctos in Hierusalem
6 media die subito de caelo
7 et decidens in terram audivi vocem | Saule Saule 
10 et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
12 quidam vir secundum legem
13 Saule frater
15 quia eris testis illius ad omnes homines
16 Exsurge baptizare
20 ego adstabam et consentiebam
24 et flagellis caedi et torqueri eum
25 dixit adstanti sibi centurioni Paulus
26 centurio accessit ad tribunum et nuntiavit | Hic enim homo civis romanus est
29 qui eum torturi erant | quia civis romanus esset
30 diligentius qua ex causa | et iussit sacerdotes convenire | statuit inter illos