Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli

4 Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: 
1 et adventum ipsius
praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. 
2 argue, obsecra, increpa  | in omni patientia
3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, 
4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 
Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.
5 Clem.: ministerium tuum imple. Sobrius esto

6Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. 
7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; 
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
8 sed et his qui

9Festina venire ad me cito. 
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
10 Crescens in Galliam
Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. 
11 adsume et adduc tecum 
12Tychicum autem misi Ephesum.
Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. 
13 veniens adfers
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; 
14 reddat ei
15quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.

16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; 
17Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis.
18Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

19Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum. 
20Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 
21Festina ante hiemem venire.
     Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.

Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.
22 Dominus Iesus | Gratia nobiscum. Amen

Note al testo

1 et adventum ipsius
2 argue, obsecra, increpa  | in omni patientia
5 Clem.: ministerium tuum imple. Sobrius esto
8 sed et his qui
10 Crescens in Galliam
11 adsume et adduc tecum 
13 veniens adfers
14 reddat ei
22 Dominus Iesus | Gratia nobiscum. Amen