Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Timotheum epistula I Sancti Pauli Apostoli

6 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. 
1 ne nomen Domini 
10radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
2Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.

Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, 
3 et non adquiescit 
superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, 
4 superbus nihil sciens
5conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.

6Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. 
Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; 
7 in mundum haut dubium quia nec 
habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. 
8 his contenti sumus 
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; 
9 inutilia et nociva

11Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 
Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
12 in qua vocatus es et confessus bonam confessionem

13Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, 
14ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, 
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, 
15 Rex regum
qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
16 sed nec videre potest

Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, 
17 non sublime sapere
18bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, 
19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

20O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt.
     Gratia vobiscum.
21 promittentes circa fidem exciderunt | Gratia tecum

Note al testo

1 ne nomen Domini 
3 et non adquiescit 
4 superbus nihil sciens
7 in mundum haut dubium quia nec 
8 his contenti sumus 
9 inutilia et nociva
12 in qua vocatus es et confessus bonam confessionem
15 Rex regum
16 sed nec videre potest
17 non sublime sapere
21 promittentes circa fidem exciderunt | Gratia tecum