Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli

4 1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis.
2Scitis enim, quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum.
3Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
ut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
4 ut abstineatis vos a fornicatione
5non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum,
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus.
6 in negotio
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.
7 in immunditia sed in sanctificatione
Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.
8 qui etiam dedit | in vobis

De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
9 non necesse habemus scribere vobis | a Deo didicistis ut
10etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis
11et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis,
ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
12 et ut honeste

13Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
14Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;
15 qui residui sumus in adventum Domini
quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
16 in iussu et in voce archangeli
17deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.
18Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Note al testo

4 ut abstineatis vos a fornicatione
6 in negotio
7 in immunditia sed in sanctificatione
8 qui etiam dedit | in vobis
9 non necesse habemus scribere vobis | a Deo didicistis ut
12 et ut honeste
15 qui residui sumus in adventum Domini
16 in iussu et in voce archangeli