Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Thessalonicenses Epistula I Sancti Pauli Apostoli

2 1Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit,
2sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.
Exhortatio enim nostra non ex errore neque ex immunditia neque in dolo,
3 non de errore neque de inmunditia
4sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
5 neque in occasione avaritiae | Deus testis est
6nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis,
cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos,
7 sed facti sumus lenes
8ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
9 laborem nostrum et fatigationem
10Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus;
11sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos,
deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
12 qui vocavit vos
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis.
13 qui operatur in vobis qui credidistis
14Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
15qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur,
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem.
16 Praevenit autem

Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio.
17 ad tempus horae aspectu non corde
Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum, et impedivit nos Satanas.
18 Quoniam voluimus
Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
19 nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
20Vos enim estis gloria nostra et gaudium.

Note al testo

3 non de errore neque de inmunditia
5 neque in occasione avaritiae | Deus testis est
7 sed facti sumus lenes
9 laborem nostrum et fatigationem
12 qui vocavit vos
13 qui operatur in vobis qui credidistis
16 Praevenit autem
17 ad tempus horae aspectu non corde
18 Quoniam voluimus
19 nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius