Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Esther - 10

Esther

10 1Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tributum.
2Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
3et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.

Dixitque Mardochaeus ad omnes: «A Deo facta sunt ista!».
3a-k = Vg 104-12
3bRecordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
3c«Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;
3dduo autem dracones, ego sum et Aman;
3egentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;
3fgens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.
3gEt duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.
3hVenitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.
3iEt recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.
3kEt observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel».

Note al testo

3a-k = Vg 104-12