Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Danielis - 14

Danielis

14 1Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

2Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.
3Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex.
4Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: «Quare non adoras Bel?».
5Qui respondens ait ei: «Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis».
6Et dixit ad eum rex: «Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?».
7Et ait Daniel arridens: «Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando».
8Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: «Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;
9si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel». Et dixit Daniel regi: «Fiat iuxta verbum tuum».
10Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis.
11Et dixerunt sacerdotes Belis: «Ecce nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude ostium et signa anulo tuo;
12et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos».
13Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.
14Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt.
15Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.
16Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;
17et ait rex: «Salvane sunt signa, Daniel?». Qui respondit: «Salva, rex».
18Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: «Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam».
19Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: «Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec».
20Et dixit rex: «Video vestigia virorum et mulierum et infantium». Et iratus est rex.
21Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam.
22Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate Danieli, qui subvertit eum et templum eius.


23Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.
24Et dixit rex Danieli: «Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum».
25Dixitque Daniel: «Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens.
26Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste». Et ait rex: «Do tibi».
27Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: «Ecce quae colebatis».
28Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: «Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit».
29Et dixerunt, cum venissent ad regem: «Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam».
30Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et, necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
31Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
32Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
33Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus.
34Dixitque angelus Domini ad Abacuc: «Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum».
35Et dixit Abacuc: «Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio».
36Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
37Et clamavit Abacuc dicens: «Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus».
38Et ait Daniel: «Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te».
39Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.
40Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens.
41Et exclamavit rex voce magna dicens: «Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te».
42Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.