Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 6

Evangelium Secundum Matthaeum

6 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.
1 mercedem non habebitis
2Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.

3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,
4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
6 ora Patrem tuum in abscondito
7Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici: putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.
8Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.

9Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,

10adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.

11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;

12et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;

13et ne inducas nos in tentationem,
sed libera nos a Malo.

Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
14 Pater vester caelestis delicta vestra
15si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.

Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
16 Amen dico vobis quia
17Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,
18ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
20thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
21 ibi est et cor tuum

Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;
22 si fuerit oculus
23si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae erunt!

24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.

25Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
26Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum?
27 adicere ad staturam suam
28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.
29Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?
30 minimae fidei
31Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”.
Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis.
32 Pater vester quia
33Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
34Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.

Note al testo

1 mercedem non habebitis
6 ora Patrem tuum in abscondito
14 Pater vester caelestis delicta vestra
16 Amen dico vobis quia
21 ibi est et cor tuum
22 si fuerit oculus
27 adicere ad staturam suam
30 minimae fidei
32 Pater vester quia