Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 21

Evangelium Secundum Matthaeum

21 1Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
2dicens eis: “ Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.
Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”.
3 quia Dominus his opus habet
4Hoc autem factum est, ut  impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:

Dicite filiae Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis
”.
5 super asinam et pullum

6Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus,
et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.
7 et eum desuper sedere fecerunt
8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via.
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”.
9 quae praecedebant et quae sequebantur

10Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis est hic?”.
Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ”.
11 Populi autem dicebant

Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
12 mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
13 vos autem fecistis

14Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos.
15Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt
et dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ”.
16 numquam legistis quia
17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.

18Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “ Numquam ex te fructus nascatur in  sempiternum ”. Et arefacta est continuo ficulnea.
Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo aruit ficulnea? ”.
20 Quomodo continuo aruit?
21Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: "Tolle et iacta te in mare", fiet.
22Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.

23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”.
Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio:
24 Respondens Iesus
25Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: "E caelo", dicet nobis: "Quare ergo non credidistis illi?";
26si autem dixerimus: "Ex hominibus", timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”. 
27Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.

“ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: "Fili, vade hodie, operare in vinea".
28 operare in vinea mea
29Ille autem respondens ait: "Nolo"; postea autem paenitentia motus abiit.
30Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: "Eo, domine"; et non ivit.
Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicit illis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei.
31 dico vobis quia
32Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
35Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: "Verebuntur filium meum".
38Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: "Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius".
39Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
40Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”.
41Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”.
42Dicit illis Iesus:
“ Numquam legistis in Scripturis:
"Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris"?

43Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
44Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”.

45Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;
46et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Note al testo

3 quia Dominus his opus habet
5 super asinam et pullum
7 et eum desuper sedere fecerunt
9 quae praecedebant et quae sequebantur
11 Populi autem dicebant
12 mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
13 vos autem fecistis
16 numquam legistis quia
20 Quomodo continuo aruit?
24 Respondens Iesus
28 operare in vinea mea
31 dico vobis quia