Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 6

Evangelium Secundum Ioannem

6 1Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.
2Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.
Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
3 Subiit ergo in montem
4Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.
Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.
5 multitudo maxima
6Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
7Respondit ei Philippus: “ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ”.
8Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
“ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.
9 Est puer unus hic | inter tantos
Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
10 Dixit ergo Iesus
11Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant.
Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ”.
12 dixit discipulis suis | ne pereant
13Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.

Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
14 dicebant quia | qui venturus est
Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.
15 fugit iterum in montem

16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare
et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus.
17 venerunt trans mare | et non venerat
18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.
20Ille autem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”.
Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navi | ad terram quam ibant

22Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent;
aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
23 alia vero
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
24 ascenderunt naviculas
25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.

26Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
27 sed qui permanet
28Dixerunt ergo ad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”.
29Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.

30Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris?
31Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.
32Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum:
33panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ”.
34Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper da nobis panem hunc ”.
Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
35 Dixit autem eis
36Sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis.
37Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,
38quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
39 qui misit me Patris | resuscitem illum novissimo die
Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
40 voluntas Patris mei qui misit me

41Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset: “ Ego sum panis, qui de caelo descendi ”,
et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
42 quomodo ergo dicit hic quia

Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem.
43 Respondit ergo Iesus
44Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
47 qui credit in me

48Ego sum panis vitae. 
49Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.
50Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”.
51 et panis quem

52Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ”.
Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
53 in vobis
54Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.
55 vere est cibus | vere est potus
56Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
57Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”.
58 manducaverunt patres vestri manna

59Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.
60Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.
61Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “ Hoc vos scandalizat?
62Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?
Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
63 spiritus et vita sunt
Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
64 qui essent credentes
Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
65 dixi vobis quia | datum a Patre meo

66Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.
67Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”.
Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes;
68 Respondit ergo ei
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.
69 tu es Christus Filius Dei
70Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ”.
71Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.

Note al testo

3 Subiit ergo in montem
5 multitudo maxima
9 Est puer unus hic | inter tantos
10 Dixit ergo Iesus
12 dixit discipulis suis | ne pereant
14 dicebant quia | qui venturus est
15 fugit iterum in montem
17 venerunt trans mare | et non venerat
21 Voluerunt ergo accipere eum in navi | ad terram quam ibant
23 alia vero
24 ascenderunt naviculas
27 sed qui permanet
35 Dixit autem eis
39 qui misit me Patris | resuscitem illum novissimo die
40 voluntas Patris mei qui misit me
42 quomodo ergo dicit hic quia
43 Respondit ergo Iesus
47 qui credit in me
51 et panis quem
53 in vobis
55 vere est cibus | vere est potus
58 manducaverunt patres vestri manna
63 spiritus et vita sunt
64 qui essent credentes
65 dixi vobis quia | datum a Patre meo
68 Respondit ergo ei
69 tu es Christus Filius Dei