Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

3 1Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?

2Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.

Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
3 si quidam illorum non crediderunt

Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
4 Est autem Deus verax

Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
5 iniquitas nostra | Numquid iniquus
6Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?

7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
8Et non sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est.

Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
9 Nequaquam, causati enim sumus
sicut scriptum est:
Non est iustus quisquam,
10 sicut scriptum est quia

11non est intellegens, non est requirens Deum.

12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,

14quorum os maledictione et amaritudine plenum est;

15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,

16contritio et infelicitas in viis eorum,

17et viam pacis non cognoverunt.

18Non est timor Dei ante oculos eorum ”.

Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
19 et subditus fiat
20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.

21Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt. Non enim est distinctio:
22 super omnes qui credunt
omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
23 et egent gloriam Dei
24iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
25 propitiationem | propter remissionem praecedentium delictorum
26in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.

Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
27 Factorum?
28Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
29An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
31Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.

Note al testo

3 si quidam illorum non crediderunt
4 Est autem Deus verax
5 iniquitas nostra | Numquid iniquus
9 Nequaquam, causati enim sumus
10 sicut scriptum est quia
19 et subditus fiat
22 super omnes qui credunt
23 et egent gloriam Dei
25 propitiationem | propter remissionem praecedentium delictorum
27 Factorum?