Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 16

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

16 Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis,
1 quae est in ministerio ecclesiae
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.
2 etenim ipsa quoque adstitit

3Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
4qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium,
et domesticam eorum ecclesiam.
     Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.
5 qui est primitivus Asiae in Christo
6Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
7 cognatos et concaptivos meos
8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
9Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.
Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.
10 Apellen probum
11Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.
12Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino.
13Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.
14Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.
15Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.

17Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
18 huiusmodi enim Christo Domino nostro

Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.
19 Vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est
Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
     Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
20 Iesu Christi

21Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.
23Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
 
24 Ed. Clem. cum aliq. codd.: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen

25Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,
26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum | in cunctis gentibus cognito
soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.
27 solo sapienti Deo | cui honor in saecula saeculorum. Amen

Note al testo

1 quae est in ministerio ecclesiae
2 etenim ipsa quoque adstitit
5 qui est primitivus Asiae in Christo
7 cognatos et concaptivos meos
10 Apellen probum
18 huiusmodi enim Christo Domino nostro
19 Vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est
20 Iesu Christi
24 Ed. Clem. cum aliq. codd.: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen
26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum | in cunctis gentibus cognito
27 solo sapienti Deo | cui honor in saecula saeculorum. Amen