Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

6 1Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iustum.
Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
2 in promissione
3ut bene sit tibi et sis longaevus super terram.
4Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.

5Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri sicut Christo
6non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo,
7cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,
scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber.
8 unusquisque quodcumque fecerit bonum

9Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.

De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
10 De cetero, fratres, confortamini
Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli.
11 Induite vos arma Dei
Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.
12 adversus carnem et sanguinem | sed adversus principes et potestates | contra spiritalia

13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.
14State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
15et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis,
in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;
16 omnia tela nequissimi
17et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei,
18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
19et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,
pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
20 ita ut in ipso

21Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.

23Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
24Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.

Note al testo

2 in promissione
8 unusquisque quodcumque fecerit bonum
10 De cetero, fratres, confortamini
11 Induite vos arma Dei
12 adversus carnem et sanguinem | sed adversus principes et potestates | contra spiritalia
16 omnia tela nequissimi
20 ita ut in ipso