Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Ephesios Epistula Sancti Pauli Apostoli

3 1Huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,
2 in vobis
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,
3 notum mihi factum est sacramentum
4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi,
quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
5 non est agnitum filiis hominum
6esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,
7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
8 in gentibus evangelizare ininvestigabiles
et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
9 sacramenti absconditi
ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
10 ut innotescat principibus
secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,
11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit
12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
13Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.

Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
14 ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
16 in interiore homine
17habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum,
18 ut possitis conprehendere
19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
20 qui potens est omnia facere
21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

Note al testo

2 in vobis
3 notum mihi factum est sacramentum
5 non est agnitum filiis hominum
8 in gentibus evangelizare ininvestigabiles
9 sacramenti absconditi
10 ut innotescat principibus
11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit
14 ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
16 in interiore homine
18 ut possitis conprehendere
20 qui potens est omnia facere