Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Colossenses Epistula Sancti Pauli Apostoli

4 1Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.

2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
4ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
6 semper in gratia sale sit conditus

7Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,
8 ut cognoscat quae circa vos sunt
cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
9 carissimo et fideli

10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione, hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
11 hii soli sunt adiutores
12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
12 semper sollicitus pro vobis | perfecti et pleni in omni voluntate Dei
13Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
15Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
16 et eam quae Laodicensium est vos legatis
18 Gratia vobiscum. Amen
17Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.

18Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum.
     Gratia vobiscum.

Note al testo

6 semper in gratia sale sit conditus
8 ut cognoscat quae circa vos sunt
9 carissimo et fideli
11 hii soli sunt adiutores
12 semper sollicitus pro vobis | perfecti et pleni in omni voluntate Dei
16 et eam quae Laodicensium est vos legatis
18 Gratia vobiscum. Amen