Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 16

Apocalypsis Ioannis

16 1Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis: “ Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram ”.

Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius.
2 qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius

Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari.
3 mortua est in mari

Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis.
4 super flumina et super fontes aquarum
5Et audivi angelum aquarum dicentem: “ Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti,
6quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ”. 
7Et audivi altare dicens: “ Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ”.

Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne.
8 homines et igni
Et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam.
9 neque egerunt paenitentiam

Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore
10 super sedem bestiae
et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis.
11 prae doloribus et

Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.
12 in flumen | et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas:
13 spiritus tres inmundos in modum ranarum
sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
14 et procedunt ad reges totius terrae | ad diem magnum

15Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.

16Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon.

17Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “ Factum est! ”.
Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus.
18 qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram
19Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius.
20Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.
21 quoniam magna facta est vehementer

Note al testo

2 qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
3 mortua est in mari
4 super flumina et super fontes aquarum
8 homines et igni
9 neque egerunt paenitentiam
10 super sedem bestiae
11 prae doloribus et
12 in flumen | et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
13 spiritus tres inmundos in modum ranarum
14 et procedunt ad reges totius terrae | ad diem magnum
18 qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram
21 quoniam magna facta est vehementer