Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 11

Apocalypsis Ioannis

11 1Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo.
Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
2 ne metieris eum
3Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ”.
4Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet | et devorabit
Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum, et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint.
6 potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum
7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.
Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;
8 et corpora eorum in plateis
et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento.
9 et videbunt | corpora eorum per tres dies et dimidium | in monumentis
Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
10 gaudebunt super illis et iucundabuntur

Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.
11 qui viderunt eos
12Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
13Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli.

Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
14 ecce vae tertium veniet cito

15Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum ”.

Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum
16 sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas 
17dicentes:
“ Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.

Et iratae sunt gentes,
et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,
et exterminare eos, qui exterminant terram ”.
18 pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram

19Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.

Note al testo

2 ne metieris eum
5 et si quis eos voluerit nocere ignis exiet | et devorabit
6 potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum
8 et corpora eorum in plateis
9 et videbunt | corpora eorum per tres dies et dimidium | in monumentis
10 gaudebunt super illis et iucundabuntur
11 qui viderunt eos
14 ecce vae tertium veniet cito
16 sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas 
18 pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram