Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli - 14

Ad Corinthios Epistula I Sancti Pauli Apostoli

14 1Sectamini caritatem, aemulamini spiritalia, magis autem, ut prophetetis.
2Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.
Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes.
3 Nam qui prophetat
4Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat.
Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.
5 nam maior est qui profetat | nisi si forte ut interpretetur

Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?
6 nisi si vobis loquar | aut scientia aut prophetia
Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur aut quod citharizatur?
7 quod canitur aut
8Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
9Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes.
10Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.
11 ero ei cui loquor barbarus

12Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis.
13Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.
14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “ Amen! ” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit?
16 si benedixeris spiritu
17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
Gratias ago Deo quod omnium vestrum magis linguis loquor;
18 omnium vestrum lingua loquor
19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua.

20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote.

In lege scriptum est:
In aliis linguis et in labiis aliorum
loquar populo huic,
et nec
sic exaudient me”,
dicit Dominus. 
21 scriptum est quoniam | et labiis aliis
22Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus.
23Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?
24Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,
occulta cordis eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”.
25 pronuntians quod

Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
26 unusquisque vestrum psalmum habet
27Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;
28si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.
29Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent;
30quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes exhortentur,
32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt;
33non enim est dissensionis Deus sed pacis.
     Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum, 
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
34 sed subditas esse
35Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

36An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit?
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.
37 quia Domini sunt mandata 
38Si quis autem ignorat, ignorabitur.
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere;
39 fratres, aemulamini prophetare
40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.

Note al testo

3 Nam qui prophetat
5 nam maior est qui profetat | nisi si forte ut interpretetur
6 nisi si vobis loquar | aut scientia aut prophetia
7 quod canitur aut
11 ero ei cui loquor barbarus
16 si benedixeris spiritu
18 omnium vestrum lingua loquor
21 scriptum est quoniam | et labiis aliis
25 pronuntians quod
26 unusquisque vestrum psalmum habet
34 sed subditas esse
37 quia Domini sunt mandata 
39 fratres, aemulamini prophetare