Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 26

Proverbiorum

26
1Quomodo nix in aestate et pluvia in messe,

sic indecens est stulto gloria.

2Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans,

sic maledictum frustra prolatum non superveniet.

3Flagellum equo et camus asino

et virga dorso stultorum.

4Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam,

ne tu quoque efficiaris ei similis;

5responde stulto iuxta stultitiam suam,

ne sibi sapiens esse videatur.

6Amputat sibi pedes et iniuriam bibit,

qui mittit verba per manum stulti.

7Quomodo molles claudo tibiae,

sic in ore stultorum parabola.

8Sicut qui celat lapidem in acervo,

ita qui tribuit insipienti honorem.

9Spina crescens in manu temulenti,

sic parabola in ore stultorum.

10Sagittarius, qui conicit ad omnia,

ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.

11Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum,

sic stultus, qui iterat stultitiam suam.

12Vidisti hominem sapientem sibi videri?

Magis illo spem habebit stultus.

13Dicit piger: «Leaena est in via,

et leo in plateis».

14Ostium vertitur in cardine suo,

et piger in lectulo suo.

15Abscondit piger manum in catino

et laborat, si ad os suum eam converterit.

16Sapientior sibi piger videtur

septem viris respondentibus sententias.

Apprehendit auribus canem,

qui transiens commiscetur rixae alterius.
17 Commiscetur – Lege cum Syr mitārēb, ex radice rb deductum; TM mitabbēr, lapsus scribae (?) propter obēr, quod immediate praecedit

18Sicut insanit, qui mittit sagittas

et lanceas in mortem,

19ita vir, qui decipit amicum suum

et dicit: «Nonne ludens feci?».

20Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis,

et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.

21Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem,

sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.

22Verba susurronis quasi dulcia

et ipsa perveniunt ad intima ventris.

Sicut argentum sordidum ornans vas fictile,

sic labia levia et cor malum.
23 Levia – Lege cum Gr ḥălāqîm; TM «ardentia»

24Labiis suis se dissimulabit inimicus,

cum in corde tractaverit dolos:

25quando mollierit vocem suam, ne credideris ei,

quoniam septem abominationes sunt in corde illius;

26operiet odium fraudulenter,

revelabitur autem malitia eius in concilio.

27Qui fodit foveam, incidet in eam;

et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.

Lingua fallax non amat veritatem,

et os lubricum operatur ruinas.
28 Veritatem – Lege cum Gr

Note al testo

17 Commiscetur – Lege cum Syr mitārēb, ex radice rb deductum; TM mitabbēr, lapsus scribae (?) propter obēr, quod immediate praecedit
23 Levia – Lege cum Gr ḥălāqîm; TM «ardentia»
28 Veritatem – Lege cum Gr