Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nahum - 2

Nahum

2
1Ecce super montes pedes evangelizantis
et annuntiantis pacem.
Celebra, Iuda, festivitates tuas
et redde vota tua,
quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial:
totus interiit.

2Ascendit, qui dispergat, contra te.
«Custodi munitionem,
contemplare viam, conforta lumbos,
robora virtutem valde».

3Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob
sicut magnificentiam Israel,
quia praedones praedati sunt eos
et propagines eorum corruperunt.

Clipeus fortium eius ruber,
viri exercitus in coccineis;
ignitae laminae ferreae curruum,
quando praeparat bellum,
et equites agitantur.
4 Et equites – Lege cum Gr et Syr wehappārāšîm; TM «et cupressi» (= hastae cupressinae?)

5In viis furibundae currunt quadrigae,
invicem colliduntur in plateis;
aspectus eorum quasi lampades,
quasi fulgura discurrentia.

6Recordatur fortium suorum,
ruunt in itineribus suis;
currunt ad murum,
et praeparatur umbraculum.

7Portae fluviorum apertae sunt,
palatium tremit.

Et speciosa denudatur, tollitur,
et ancillae eius gemunt ut columbae
et percutiunt corda sua.
8 Et speciosa – lege wehaṣṣebî (= et decus, scil. Istar, dea Nineve); textus incertus; TM «et stabilitur» (Gr «et substantia»)

Et Nineve quasi piscina aquarum,
cuius aquae fugiunt.
«State, state!»;
sed non est qui revertatu
9 Cuius aquae – Lege cum Gr mêmêhā; TM «ex diebus (quibus fuit) illa»

10«Diripite argentum, diripite aurum!».
Et non est finis divitiarum;
thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.

11Dissipata et vastata et dilacerata,
et cor tabescens,
et dissolutio geniculorum;
et tremor in cunctis renibus,
et facies omnium eorum candentes. 

Ubi est habitaculum leonum,
et spelunca catulorum leonum,
ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis,
et non erat qui exterreret?
12 Et spelunca – Lege cum ūme‛ārāh; TM «pascua»
Ut duceretlābî = lābî

13Leo cepit sufficienter catulis suis
et necavit leaenis suis;
et implevit praeda speluncas suas
et cubile suum rapina.

«Ecce ego ad te,
dicit Dominus exercituum,
et succendam usque ad fumum quadrigas tuas;
et leunculos tuos comedet gladius,
et exterminabo de terra praedam tuam,
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum».
14 Quadrigas tuas – Lege cum Vg ribbēk (cfr. Gr et Syr rubbēk = multitudinem tuam); TM «quadrigam eius»

Note al testo

4 Et equites – Lege cum Gr et Syr wehappārāšîm; TM «et cupressi» (= hastae cupressinae?)
8 Et speciosa – lege wehaṣṣebî (= et decus, scil. Istar, dea Nineve); textus incertus; TM «et stabilitur» (Gr «et substantia»)
9 Cuius aquae – Lege cum Gr mêmêhā; TM «ex diebus (quibus fuit) illa»
12 Et spelunca – Lege cum ūme‛ārāh; TM «pascua»
Ut duceretlābî = lābî
14 Quadrigas tuas – Lege cum Vg ribbēk (cfr. Gr et Syr rubbēk = multitudinem tuam); TM «quadrigam eius»