Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 22

Ezechielis

22 1Et factum est verbum Domini ad me dicens:
2«Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?
3Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.
4 Et adduxisti – Lege cum Gr et Vg wattabî’î; TM «et venisti»
 Tempus – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss ‛ēt; TM «usque ad»
5Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu.
6Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.
7Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te.
8Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti.
9Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.
10Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te;
11et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
12Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.

13Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
14Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;
15et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te:
et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus».
16 Profanabo me – Lege cum ms Hebraico et verss weniḥaltî; TM «et profanaberis»

17Et factum est verbum Domini ad me dicens:
«Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.
18 Argentum – Transpone huc ex fine versus (cfr. v. 20); TM «scoria argentum»
19Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem
20congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos
21et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.
22Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos».

23Et factum est verbum Domini ad me dicens:
«Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris,
24 Super quam non cecidit pluvia – Lege cum Gr lō’ memuttārāh; TM «non mundata»
cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
25 Cuius duces – Lege cum Gr ’ăšer neśî’êhā; TM «coniuratio prophetarum»
26Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
27Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.
28Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus.
29Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio.
30Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.
31Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi», ait Dominus Deus.

Note al testo

4 Et adduxisti – Lege cum Gr et Vg wattabî’î; TM «et venisti»
 Tempus – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss ‛ēt; TM «usque ad»
16 Profanabo me – Lege cum ms Hebraico et verss weniḥaltî; TM «et profanaberis»
18 Argentum – Transpone huc ex fine versus (cfr. v. 20); TM «scoria argentum»
24 Super quam non cecidit pluvia – Lege cum Gr lō’ memuttārāh; TM «non mundata»
25 Cuius duces – Lege cum Gr ’ăšer neśî’êhā; TM «coniuratio prophetarum»