Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 12

Evangelium Secundum Marcum

12 1Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit homo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
2Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae;
3qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.
Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
4 et illum capite
Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.
5 et rursum alium
Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”.
6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit | dicens quia
Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”.
7 coloni autem dixerunt
8Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
9Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
10Nec Scripturam hanc legistis:
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;

11a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris
”? ”.

12Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo.
Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam, nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”.
14 in faciem hominis | dari tributum Caesari an non dabimus
15Qui sciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ”.
At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec et inscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”. 
16 dicunt illi
Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo.
17 Respondens autem Iesus | reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari

Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:
18 Et venerunt
“ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
19 dimiserit uxorem et filios | uxorem ipsius
Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;
20 septem ergo fratres | et mortuus est non relicto semine
et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;
21 mortuus est et nec iste reliquit semen
et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen
In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”.
23 in resurrectione ergo
Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?
24 Et respondens Iesus ait illis | non scientes scripturas
25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”?
Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”.
27 vos ergo multum erratis

Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”.
28 et videns quoniam | quod esset primum
Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est | Deus unus est
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”.
30 virtute tua hoc est primum mandatum
Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
31 secundum autem simile est illi
Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum;
32 quia unus est
et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”.
33 ut diligatur | ex toto intellectu et ex tota anima
Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemo iam audebat eum interrogare.
34 Iesus autem

35Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
Ipse David dixit in Spiritu Sancto:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis
”.
36 David dicit | scabillum pedum tuorum

Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turba eum libenter audiebat.
37 ipse ergo David dicit | libenter audivit

Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
38 Et dicebat eis
39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;
qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”.
40 viduarum sub obtentu prolixae orationis | prolixius iudicium

Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
41 Et sedens Iesus
Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
42 cum venisset autem
Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
43 quoniam vidua
44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.

Note al testo

4 et illum capite
5 et rursum alium
6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit | dicens quia
7 coloni autem dixerunt
14 in faciem hominis | dari tributum Caesari an non dabimus
16 dicunt illi
17 Respondens autem Iesus | reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari
18 Et venerunt
19 dimiserit uxorem et filios | uxorem ipsius
20 septem ergo fratres | et mortuus est non relicto semine
21 mortuus est et nec iste reliquit semen
22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen
23 in resurrectione ergo
24 Et respondens Iesus ait illis | non scientes scripturas
27 vos ergo multum erratis
28 et videns quoniam | quod esset primum
29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est | Deus unus est
30 virtute tua hoc est primum mandatum
31 secundum autem simile est illi
32 quia unus est
33 ut diligatur | ex toto intellectu et ex tota anima
34 Iesus autem
36 David dicit | scabillum pedum tuorum
37 ipse ergo David dicit | libenter audivit
38 Et dicebat eis
40 viduarum sub obtentu prolixae orationis | prolixius iudicium
41 Et sedens Iesus
42 cum venisset autem
43 quoniam vidua