Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 20

Evangelium Secundum Ioannem

20 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
1 Una autem sabbati
Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.
2 Cucurrit ergo
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
3 et venerunt ad monumentum
4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum;
5et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.
Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita
6 Venit ergo Simon Petrus
7et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.
8 et ille discipulus
9Nondum enim sciebant Scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere.
10Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.

Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 
11 inclinavit se et prospexit in monumentum
et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
12 et vidit duos angelos
Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”.
13 Dicunt ei illi | dicit eis quia
14Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est.
15Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”.
Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister —.
16 dicit ei: Rabboni
Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”.
17 noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.
18 adnuntians discipulis quia | et haec dixit mihi

Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
19 una sabbatorum
20Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.
Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum.
22 Hoc cum dixisset
Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.
23 remittuntur eis et quorum | detenta sunt

24Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.
Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”.
25 Dixerunt ergo | fixuram clavorum | in locum clavorum

26Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”.
Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli fieri incredulus sed fidelis! ”.
27 noli esse
28Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”.
29Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.

30Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;
31haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Note al testo

1 Una autem sabbati
2 Cucurrit ergo
3 et venerunt ad monumentum
6 Venit ergo Simon Petrus
8 et ille discipulus
11 inclinavit se et prospexit in monumentum
12 et vidit duos angelos
13 Dicunt ei illi | dicit eis quia
16 dicit ei: Rabboni
17 noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum
18 adnuntians discipulis quia | et haec dixit mihi
19 una sabbatorum
22 Hoc cum dixisset
23 remittuntur eis et quorum | detenta sunt
25 Dixerunt ergo | fixuram clavorum | in locum clavorum
27 noli esse