Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 12

Evangelium Secundum Ioannem

12 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
1 ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
2 Fecerunt autem ei
Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
3 nardi pistici | et domus impleta est
Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
4 Dicit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Scariotis
5“ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.
6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
7Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.
8Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.

Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
9 sed ut Lazarum
10Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.

In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam,
12 In crastinum autem
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant:
Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini
,
et rex Israel! ”.
13 Domini rex Israhel

Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
14 Et invenit Iesus

15Noli timere, filia Sion.
Ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae
”.

16Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
17Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
18Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
19 nihil proficimus ecce mundus totus

Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
20 gentiles quidam
21hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.
Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
22 Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
23 respondit eis | ut clarificetur
24Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
25 perdet eam | custodit eam
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
26 honorificabit eum Pater meus
27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”.
28 clarifica | Et clarificavi | clarificabo

29Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”.
Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos.
30 vox haec venit
Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
31 iudicium est mundi
et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.
32 omnia traham
33Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”.
34 Respondit ei turba
Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
35 adhuc modicum lumen
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
36 filii lucis sitis

37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
38ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit:
Domine, quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est?
”.

39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:

40Excaecavit oculos eorum
et induravit eorum cor,
ut non videant oculis
et intellegant corde et convertantur,
et sanem eos
”.

Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
41 quando vidit
42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me;
45et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
46Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
47Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
49quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.

Note al testo

1 ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
2 Fecerunt autem ei
3 nardi pistici | et domus impleta est
4 Dicit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Scariotis
9 sed ut Lazarum
12 In crastinum autem
13 Domini rex Israhel
14 Et invenit Iesus
19 nihil proficimus ecce mundus totus
20 gentiles quidam
22 Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
23 respondit eis | ut clarificetur
25 perdet eam | custodit eam
26 honorificabit eum Pater meus
28 clarifica | Et clarificavi | clarificabo
30 vox haec venit
31 iudicium est mundi
32 omnia traham
34 Respondit ei turba
35 adhuc modicum lumen
36 filii lucis sitis
41 quando vidit