Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

5 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum,
1 pacem habeamus
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
2 in spe gloriae filiorum Dei
3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
4patientia autem probationem, probatio vero spem;
5spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
6 ut quid enim Christus
7Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
8Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
9Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
10Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
11non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.

Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
12 in hunc mundum peccatum intravit | in quo omnes peccaverunt
13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,
sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
14 in similitudinem | qui est forma futuri

Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
15 et donum in gratiam
Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
16 per unum peccantem
Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
17 Si enim in unius delicto | multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes

18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.

Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
20 ubi autem abundavit delictum
21ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.

Note al testo

1 pacem habeamus
2 in spe gloriae filiorum Dei
6 ut quid enim Christus
12 in hunc mundum peccatum intravit | in quo omnes peccaverunt
14 in similitudinem | qui est forma futuri
15 et donum in gratiam
16 per unum peccantem
17 Si enim in unius delicto | multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes
20 ubi autem abundavit delictum