Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iacobi - 5

Epistula Iacobi

5 1Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis.
2Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,
3aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.
4 qui fraudatus est a vobis | et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.
5 et in luxuriis enutristis corda vestra
6Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.

Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.
7 donec accipiat temporivum et serotinum
8Patientes estote et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.
9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.
10Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.
11Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.

Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.
12 est est non non

13Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.
Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.
14 Inducat presbyteros ecclesiae
Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.
15 et si in peccatis sit dimittentur ei
Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
16 peccata vestra | ut salvemini | deprecatio iusti adsidua
Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;
17 ut non plueret super terram, et non pluit annos tres
et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
18 et terra dedit
19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum,
scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.
20 viae suae | animam eius | et operit

Note al testo

4 qui fraudatus est a vobis | et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
5 et in luxuriis enutristis corda vestra
7 donec accipiat temporivum et serotinum
12 est est non non
14 Inducat presbyteros ecclesiae
15 et si in peccatis sit dimittentur ei
16 peccata vestra | ut salvemini | deprecatio iusti adsidua
17 ut non plueret super terram, et non pluit annos tres
18 et terra dedit
20 viae suae | animam eius | et operit