Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

6 1Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;
4opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.
5Unusquisque enim onus suum portabit.

Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
6 gloriam habebit
7Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem, qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
8 de carne et metet corruptionem
Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
9 Bonum autem facientes non deficiamus
10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
13neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
15 In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet
16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.

17De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.

18De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.

Note al testo

6 gloriam habebit
8 de carne et metet corruptionem
9 Bonum autem facientes non deficiamus
15 In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet