Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

4 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, 
1 nihil differt servo

2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. 
3Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes;
4at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,
5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 
6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”. 
7Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum.

Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; 
8 serviebatis
nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis?
9 quibus denuo servire vultis
10Dies observatis et menses et tempora et annos! 
11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

Estote sicut ego, quia et ego sicut vos, fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; 
12 Estote sicut et ego
scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi,
13 quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
14et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
15Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.
16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
17Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos,
18 Bonum autem aemulamini
19filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!
Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis.
20 quoniam confundor in vobis

Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis?
21 Legem non legistis?
22Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera.
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per promissionem.
23 per repromissionem
Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.
24 haec enim sunt | quae est Agar
Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis.
25 Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
26Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;
27scriptum est enim:
Laetare, sterilis, quae non paris,
erumpe et exclama, quae non parturis,
quia multi filii desertae
magis quam eius, quae habet virum
”.

Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.
28 Nos autem | filii sumus
29Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc.
30Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”.
31Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.

Note al testo

1 nihil differt servo
8 serviebatis
9 quibus denuo servire vultis
12 Estote sicut et ego
13 quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
18 Bonum autem aemulamini
20 quoniam confundor in vobis
21 Legem non legistis?
23 per repromissionem
24 haec enim sunt | quae est Agar
25 Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
28 Nos autem | filii sumus